Liber Leviticus*

Caput 7: Versus 9

Habebit pellem.Circumstantiam divitiarum, quas debent offerre vero sacerdoti, qui volunt holocaustum fieri. Sathan circumstantia divitiarum pellem nominavit, dicens:Pellem pro pelle, et omnia quae habet homo, dabit pro anima suaJob 2.. Hanc dedit Job ut pellem, id est patientiam retineret, quae pellis dicitur ex qua fiunt multa utilia.Et quidquid in craticula,etc. Quia haec theologiae incarnationis proxima sunt, necessario offerentis sacerdotis sunt, id est Christi nati, passi, et qui resurrexit.
(* Traductions européennes)